Ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae.

Epiphania Domini Ianuarii MMIII

De vita spirituali convenienter alenda.

Omnibus Familiae Sancti Hieronymi membris, ut vitam spiritualem convenienter alant - praeter sanctae Missae sacrificium, sanctam communionem et frequentem peccatorum confessionem - exercitia spiritualia quae sequuntur enixe commendantur:

a. Lectura spiritualis sive lectio divina, nempe conveniens tempus quotidianum quo meditative sive contemplative, id est lente et in spiritu orationis tum Sacra Scriptura cum Scripta Sanctorum ita legantur, ut paulatim nobis in succum et sanguinem transeant;

b. Oratio mentalis, intima nempe semper et ubique possibilis conversio animae ad Deum; quae oratio et lectionem spiritualem praecedat oportet et ex ea profluat et magis magisque in diem perduret;

Inter ceteras orandi formas primum locum obtinet sanctum Marianum Rosarium, quo maxima fidei nostrae mysteria in unione cum Beatissima Virgine Dei Genitrice Maria a nobis recoluntur; accedat, in quantum possibile sit, recitatio Liturgiae Horarum sive ex toto sive ex parte quam quisque sibi pro posse selegerit (verbi gratia, Laudes, Vesperae, Completorium).

Ad Paginam Principalem