Ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae.

Epiphania Domini Ianuarii MMIII

EPISTULA II Sancti Hieronymi ad Theodosium et ceteros anachoretas.

Quam vellem nunc vestro interesse conventui: et admirandum consortium, licet isti oculi non mereantur aspicere, tota cum exultatione complecti. Spectarem desertum omni amoenius civitate. Viderem desolata ab accolis loca, quasi ad quoddam paradisi instar, Sanctorum coetibus obsideri. Verum quia hoc mea fecere delicta, ne consortio beatorum insereretur obsessum omni crimine caput: idcirco obsecro (quia vos impetrare posse non ambigo) ut me ex istius tenebris saeculi vestro liberetis oratu. Et ut ante dixeram praesens, et nunc per litteras votum indicare non cesso, quod mens mea omni ad id studium cupiditate rapiatur. Nunc vestrum est, ut voluntatem sequatur effectus. Meum est, ut velim obsecrationum vestrarum est, ut velim et possim. Ego ita sum, quasi a cuncto grege morbida aberrans ovis. Quod nisi me bonus Pastor ad sua stabula humeris impositum reportarit, lababunt gressus, et in ipso conamine vestigia concident assurgentis. Ego sum ille prodigus filius, qui omni, quam mihi pater crediderat, portione profusa, necdum me ad genitoris genua submisi: necdum coepi prioris a me luxuriae blandimenta depellere. Et quia paululum non tam desivi a vitiis, quam coepi velle desinere, nunc me novis diabolus ligat retibus: nunc nova impedimenta proponens, maria undique circumdat, et undique pontum (Aeneid. Lib. V): nunc in medio constitutus elemento, nec regredi volo, nec progredi possum. Superest ut oratu vestro Sancti Spiritus aura me provehat, et ad portum optati litoris prosequatur.

Viva Voce