Ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae.

Sanctae Angelae Merici, virginis Die 27 ianuarii

EPISTULA III Sancti Hieronymi ad Ruffinum Monachum.

Plus Deum tribuere quam rogatur, et ea saepe concedere, quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt licet ex sacrorum mysterio voluminum ante cognoverim; tamen in causa propria nunc probavi, Ruffine carissime. Ego enim qui audacia satis vota credebam, si vicissitudine litterarum imaginem nobis praesentiae mentiremur, audio te Aegypti secreta penetrare, Monachorum invisere choros, et caelestem in terris circumire familiam. O si nunc mihi Dominus Jesus Christus, vel Philippi ad Eunuchum, vel Abacuc ad Danielem translationem repente concederet, quam ego nunc tua artis stringerem colla complexibus, quam illud os, quod mecum vel erravit aliquando, vel sapuit, impressis figerem labiis? Verum quia non tam te sic ad me venire, quam ego ad te sic ire non mereor; et invalidum etiam cum sanum est corpusculum crebri fregere morbi, has mei vicarias, et tibi obvias mitto, quae te copula amoris innexum, ad me usque perducant.

2. Prima inopinati gaudii ab Heliodoro fratre mihi est nuntiata felicitas. Non credebam certum, quod certum esse cupiebam, praesertim cum et ille ab alio se audisse diceret, et rei novitas fidem sermonis auferret. Rursum suspensa vota, nutantemque mentem, quidam Alexandrinus Monachus, qui ad Aegyptios Confessores, et voluntate jam Martyres, pio plebis jam dudum fuerat transmissus obsequio, manifestus ad credulitatem nuntii auctor impulerat. Fateor et in hoc meam labasse sententiam. Nam cum et patriam tuam ignoraret, et nomen, in eo tamen plus videbatur afferre, quod eadem asserebat, quae jam alius indicaverat. Tandem plenum veritatis pondus erupit: Ruffinum enim Nitriae esse, et ad beatum perrexisse Macarium, crebra commeantium multitudo referebat. Hic vero tota credulitatis frena laxavi, et tunc vere aegrotum esse me dolui. Et nisi me attenuati corporis vires quadam compede praepedissent, nec mediae fervor aestatis, nec navigantibus semper incertum mare, pia festinatione gradienti valuisset obsistere. Credas mihi, frater, non sic tempestate jactatus portum nauta prospectat: non sic sitientia imbres arva desiderant: nec sic curvo assidens litori anxia filium mater exspectat.

3. Postquam me a tuo latere subitus turbo convulsit: postquam glutino caritatis haerentem impia distraxit avulsio; Tunc mihi caeruleus supra caput astitit imber: tunc maria undique, et undique caelum. Tandem in incerto peregrinationis erranti, cum me Thracia, Pontus, atque Bithynia, totumque Galatiae et Cappadociae iter, et fervido Cilicum terra fregisset aestu, Syria mihi velut fidissimus naufrago portus occurrit. Ubi ego quidquid morborum esse poterat expertus, ex duobus oculis unum perdidi, Innocentium enim, partem animae meae, repentinus febrium ardor abstraxit. Nunc uno et toto mihi lumine Evagrio nostro fruor, cui ego semper infirmus ad laborem cumulus accessi. Erat nobiscum et Hylas sanctae Melanii famulus, qui puritate morum, maculam servitutis abluerat: et hic necdum obductam rescidit cicatricem. Verum quia de dormientibus contristari Apostoli voce prohibemur, et nimia vis maeroris laeto superveniente nuntio temperata est, indicamus haec tibi, ut si nescis, discas; si ante cognovisti, pariter gaudeamus.

4. Bonosus tuus, imo ut verius dicam, noster, scalam praesagatam meus, et, Jacob somniante jam scandit: portat crucem suam, nec de crastino cogitat, nec post tergum respicit. Seminat in lacrimis, ut in gaudio metat. Et sacramento Moysi, serpentem in eremo suspendit. Cedant huic veritati, tam Graeco quam Romano stylo, mendaciis ficta miracula. Ecce puer honestis saeculi nobiscum artibus institutus, cui opes affatim, dignitas apprime inter aequales erat, contempta matre, sororibus, et carissimo sibi germano, insulam pelago circumsonante naufragam, cui asperae cautes et nuda saxa et solitudo terrori est, quasi quidam novus paradisi colonus insedit. Nullus ibi agricolarum, nullus monachorum ne parvulus quidem, quem nosti, Onesimus, quo velut fratre in osculo fruebatur, in tanta vastitate adhaeret lateri comes. Solus ibi, imo jam Christo comitante non solus, videt gloriam Dei, quam etiam Apostoli, nisi in deserto non viderant. Non quidem conspicit turritas urbes; sed in novae civitatis censu dedit nomen suum. Horrent sacco membra deformi; sed sic melius obviam Christo rapietur in nubibus. Nulla euriporum amoenitate perfruitur; sed de latere Domini aquam vitae bibit. Propone haec tibi anto oculos, amice dulcissime, et in praesentiam rei totus animo ac mente convertere. Tunc poteris laudare victoriam, cum laborem praeliantis agnoveris. Totam circa insulam fremit insanum mare, et sinuosis montium illisum scopulis aequor reclamat. Nullo terra gramine viret, nullis vernans campus densatur umbraculis. Abruptae rupes, quasi quendam horrore carcerem claudunt. Ille securus, intrepidus, et totus de Apostolo armatus, nunc Deum audit, dum divina relegit, nunc cum Deo loquitur, cum Dominum rogat: et fortasse ad exemplum Joannis aliquid videt, dum in insula commoratur.

5. Quas nunc diabolum nectere credis tricas? Quas parare arbitraris insidias? Forsan antiquae fraudis memor, famem suadere tentabit. Sed jam illi responsum est: Non in solo pane vivit homo. Opes forsitan gloriamque proponet. Sed dicetur illi: Qui cupiunt divites fieri, incidunt in muscipulam, et tentationes. Et Mihi gloriatio omnis in Christo est. Fessa membra jejuniis, morbo gravante concutiet; sed Apostoli repercutietur eloquio: Quando enim infirmor, tunc fortior sum. Et virtus in infirmitate perficitur. Minabitur mortem; sed audiet: Cupio dissolvi, et esse cum Christo. Ignita jacula vibrabit, sed excipientur scuto fidei. Et ne multa replicem: impugnabit Satanas, sed tutabitur Christus. Gratia tibi, Domine Jesu, quod in die tua habeo, qui pro me te possit rogare. Scis ipse (tibi enim patent pectora singulorum, qui cordis arcana rimaris, qui tantae bestiae alvo inclusum Prophetam in profundo vides) ut ego, et ille pariter a tenera infantia ad florentem usque adoleverimus aetatem, ut iidem nos nutricum sinus, iidem amplexus foverint bajulorum: et cum post Romana studia ad Rheni semibarbaras ripas, eodem cibo, pari frueremur hospitio, ut ego primus coeperim velle te colere. Memento quaeso hunc bellatorem tuum mecum quondam fuisse tyronem. Habeo promissum majestatis tuae, Qui docuerit, et non fecerit, minimus vocabitur in regno caelorum. Fruatur ille virtutis corona, et ob quotidiana martyria stolatus agnum sequatur: Multae enim sunt mansiones apud Patrem. Et Stella ab stella differt in claritate. Mihi concede, ut inter Sanctorum calcanea caput possim levare: ut cum ego voluerim, ille perfecerit. Mihi ignoscas, quia implere non potui, illi tribuas praemium quod meretur.

Plura fortasse quam epistulae brevitas patiebatur, longo sermone protraxerim, quod mihi semper accidere consuevit, quando aliquid de Bonosi nostri laude dicendum est.

6. Sed ut ad illud redeam, unde discesseram, obsecro te, ne amicum, qui diu quaeritur, vix invenitur, difficile servatur, pariter cum oculis mens amittat. Fulgeat cuilibet auro; et pompaticis ferculis corusca ex sarcinis metalla radient. Caritas non potest comparari. Dilectio pretium non habet. Amicitia quae desinere potest, vera numquam fuit. Vale in Christo.

Viva Voce