Ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae.

Sanctae Angelae Merici, virginis Die 27 ianuarii

EPISTULA VI Sancti Hieronymi ad Julianum Aquileiae Diaconum.

Antiquus sermo est: Mendaces faciunt, ut nec sibi vera dicentibus credatur: quod mihi a te, ego objurgatus de silentio litterarum, accidisse video. Dicam, saepe scripsi, sed negligentia bajulorum fuit? Respondebis: omnium non scribentium vetus ista excusatio est. Dicam, non reperi qui epistulas ferret? Dices, hinc istuc isse quam plurimos. Contendam, me etiam his dedisse? At illi, quia non reddiderunt, negabunt: et erit inter absentes incerta cognitio. Quid igitur faciam? Sine culpa, veniam postulabo, rectius arbitrans, pacem loco metum petere, quam aequo gradu certamina concitare: quamquam ita me jugis tam corporis aegrotatio, quam animae aegritudo consumpsit, ut morte imminente, nec mei paene memor fuerim. Quod ne falsum putes, oratorio more, post argumenta testes vocabo. Sanctus frater Heliodorus hic adfuit, qui cum mecum eremum vellet incolere, meis sceleribus fugatus abscessit. Verum omnem culpam praesens verbositas excusabit. Nam, ut ait Flaccus in Satira: "omnibus hoc vitium est cantoribus inter amicos, rogati ut numquam cantent, injussi numquam desistant:" ita te deinceps fascibus obruam litterarum, ut e contrario incipias rogare, ne scribam. Sororem meam, filiam in Christo tuam, gaudeo, te primum nuntiante, in eo permanere, quod coeperat. Hic enim ubi nunc sum, non solum quid agatur in patria, sed an ipsa patria perstet ignoro. Et licet me sinistro Ibera excetra ore dilaniet, non timebo hominum judicium, habiturus judicem Deum: juxta illud quod quidam ait: “Si fractus illabatur orbis, impavidum ferient ruinae.” Quapropter quaeso ut Apostolici memor praecepti, quo docet opus nostrum permanere debere; et tibi a Domino praemium in illius salute pares, et me de communi in Christo gloria crebris reddas sermonibus laetiorem.

Viva Voce