|   |   |
|
ALLOCUTIO SUMMI PONTIFICIS JOANNIS PAULI SECUNDI AD OPERIS FUNDATI «LATINITAS» CURATORES ET SODALES, 29 NOVEMBRIS 1997 (TEXTUS PUBLICI JURIS FACTUS IN ACTIS DIURNIS L'OSSERVATORE ROMANO, DIE 30 NOVEMBRIS 1997, PAG.5)
HIC SERMONIS LATINI USUS hodie vehementissime quidem Nos oblectat et recreat, cum rarius usque -- pro dolor! -- circumcirca audiatur. Tanto igitur maiore Nos studio coram recipimus et eo apertiore benevolentia consalutamus vos, Operis Fundati «Latinitas» curatores ac sodales, quippe quibus veluti ex officio Ecclesia Mater regiam hanc linguam percolendam provehendamque commiserit, providenti nimirum Decessoris Nostri Pauli VI consilio atque proprio scripto cui titulus «Romani sermonis». Diuturnę interea sollertię vestrę ac diligentię ostentat documentum illud «LEXICON RECENTIS LATINITATIS», exemplum cuius felicissime absoluti perplacet Nobis tractare manibus et oculis perlustrare. Gratulantes autem vobis hoc doctrinę monumentum utilitatisque instrumentum non possumus quin omnem vestram dilaudemus industriam, animos in frugiferis vestris inceptis confirmemus, Benedictione Nostra Apostolica vos cumulemus, unde etiam ventura Latinitatis ętas, operantibus scilicet vobis, in tuto plane collocetur. |